Diplomatica Belgica - Details Chartre 3589
DiplomataBelgica
Recherche | Recherche Tradition
DiBe 1 sur 1
retourner aux résultats
DiBe ID 3589
ACTEURS
Auteur(s)
(= auteur de l'acte écrit)
Fonction/titre:  empereur/impératrice
Nom:  Henri IV
Institution/juridiction:  S.Empire Romain

Diocèse:  Archevêché Mayence
Principauté: Empire Allemand
Ordre religieux: 

Disposant(s) 

(= auteur de l'acte juridique)

Fonction/titre:  empereur/impératrice
Nom:  Henri IV
Institution/juridiction:  S.Empire Romain

Diocèse:  Archevêché Mayence
Principauté: Empire Allemand
Ordre religieux: 
Bénéficiaire(s)

(= bénéficiaire)

Fonction/titre:  institution monastique
Nom:  Etienne II abbé
Institution/juridiction:  Liège (S.Jacques)

Diocèse:  Diocèse Liège
Principauté: Liège
Ordre religieux:  Bénédictins
DATATION
Datation interprétée
(préférentielle)
1/6/1101 (donnée par document / mentioned in document - )
Datation interprétée
(toutes)
1/6/1101 (donnée par document / mentioned in document - ) Qualification érudite: -
Date dans la charte
1/6/1101

Date de lieu

(dans le texte)

Aquisgrani

Date de lieu

(normalisée)

Aix-la-Chapelle (DEUTSCHLAND, Nordrhein-Westfalen, Köln)

Diocèse: 
Diocèse Liège Principauté:  Basse-Lotharingie
RESUME ET DESCRIPTION
Résumé abandonne Arnoul I , comte de Loon et avoué de l'abbaye , qui a injustement cédé l'avouerie de Yernawe (Liège, Waremme, Saint-Georges-sur-Meuse) et Celles-lez-Waremme (Liège, Waremme, Faimes), deux propriétés de l'abbaye , aux lois répressives de Baudry II , évêque de Liège
Description
Langue: latin
Véracité: document douteux Tradition de l'acte: original
Nature diplomatique: diplôme
TEXTE DU DOCUMENT
-CRUX- In nomine sanctę et indiuiduę trinitatis. Heinricus diuina fauente clementia tercius Romanorum imperator augustus. Si ecclesias sanctorum quę ad cultum dei pie a fidelibus conditę ab infidelibus impie opprimuntur tueri ac defendere curamus si earum facultates ab iniqua eorum peruasione liberamus et liberatas imperialis edicti munimine confirmamus et in hac uita et in futura nobis profuturum non dubitamus. Quapropter omnibus ecclesię dei cultoribus tam futuris quam pręsentibus perspicuum esse uolumus quia me celebrante pascha Leodii cum plures adessent qui super aduocatorum iniuria uel subaduocatorum rapaci turba dei misericordiam imperialem que iusticiam implorarent affuit cum eis etiam abbas ecclesię sancti Iacobi Stephanus conquerens plurimum de aduocato suo Arnulfo scilicet comite de Los qui aduocationem duorum prediorum de quorum reditibus maxime fratres uiuebant cuidam potenti et inclementi uiro Wilelmo uidelicet Namucensi iniuste in beneficio dederat qui utrique loco grauis et intolerabilis imminebat utriusque loci leges et consuetudines uiolenter infringebat ad utrumque locum cum turba non minore quam triginta militum absque plebecula placitare ueniebat. Sed in uno quidem qui Ernaus dicitur quia placitum non nisi de comitatu habebat minus seuire poterat in altero uero qui silua nuncupatur quia tria generalia placita habere serio triumphabat liberius suam tyrranidem exercebat dum non solum de his quę in illis tribus generalibus placitis sed etiam de omnibus quę toto tempore intus uel foris corrigenda erant et sine illo rectius corrigi poterant tercium denarium exigebat et ipsum denarium non abbatis uel ministri eius dispositione sed ad placitum in incude lętifera cudebat. Unde non solum loci illius habitatores et ad ipsum locum miseros haistoldos pertinentes uerum etiam ipsum abbatem et fratres qui ei resistere uolebant nec ualebant non mediocriter affligebat illos quidem nunc lege nunc precaria spoliando abbatem uero et monachos tam uerborum quam factorum contumelia dehonestando et leges et decreta uenerabilis episcopi Baldrici pertinaciter infringendo qui ecclesię sancti Iacobi quam fundauerat predictum allodium pro remedio animę suę liberum tradiderat ubi fratre suo Gisleberto scilicet comite de Los aduocato constituto ius etiam aduocationis cum testimonio cartę sigilli sui impressione signatę ita illi sub anathemate instituerat ut nichil aliud omnino quam tercium in tribus generalibus placitis denarium ibi haberet sed et ipsum denarium non sua sed abbatis et ministri eius uel scabiniorum dispositione reciperet de omnibus uero aliis quę foris uel intus abbas uel minister eius toto anni tempore per se corrigere possent nichil exigeret nec de ullo negocio ei molestus esset non ibi pernoctaret non precariam faceret denique nunquam inuocatus nisi tribus illis generalibus placitis adesset ad quę tamen cum decem tantum uiris et undecim equis ueniret preterea ut ipsam aduocationem de manu sua nunquam exponeret nulli unquam in beneficio daret alioquin iram dei incurreret. Cuius cartę auctoritatem cum mihi sepe legendam abbas prętenderet et pro amore dei iudicium et iusticiam imploraret pietate motus et zelo iusticię accensus duces comites marchiones et alios regni optimates maiores et minores consului iudicium super hac re quęsiui et episcopum Leodiensem Obertum ut suos super hoc iudicio ammoneret precepi. Qui accepto inter se consilio Arnulfo comiti de Los inprimis quod aduocationem ipsam in beneficio dederat deinde quicquid contra auctoritatem cartę sibi iniuste usurpauerat abiudicauerunt nichil que aliud iuris illi esse in predicto fundo uel aliis ecclesię bonis quam quod ille cum auctoritate cartę instituit qui eadem bona deo et beato Iacobo tradidit iusto et uero iudicio omnes unanimiter asseruerunt. Huic iudicio interfuerunt archiepiscopus Coloniensis Fredericus episcopus Monasteriensis Burchardus Albero quoque episcopus Mettensis Walcherus episcopus Cameracensis Cuno episcopus Wormacensis fuerunt uero qui iudicauerunt inprimis de Leodiensi militia Wilelmus de Dolehen Reinerus aduocatus Mainerus de Cortereces Arnulfus de Roden Wigerus de Tundinio Boso de Barz Walterus de Bacunguez comes Gerardus de Wassenberge Tiebaldus de Falkenberge et alii fideles ecclesię sancti Lamberti deinde comes palatinus Seifridus Fredericus dux Alemannię Burchardus marchio Histrię Heinricus filius ducis Welponis Hartamannus comes Alemannię et alii optimates regni quamplures. Pro hac iusticia et libertate ecclesię reparata tam abbas quam cuncta congregatio constituerunt singulis diebus specialem mihi uiuenti orationem pro statu regni pro incolumitate mea filii que mei Heinrici post obitum uero non solum meum per singulos annos celebrare anniuersarium uerum etiam singulis diebus tam meam meę que coniugis Bertę agere memoriam quam patris uel matris et aui omnium que parentum meorum. Et ut huius iusticię ueritas rata et inconuulsa permaneat cartam istam conscribi et impressione nostri sigilli signari iussimus manus que nostrę auctoritate firmauimus. Signum domni Heinrici tercii Romanorum imperatoris inuictissimi -m- -smp-. Ego Humbertus cancellarius uice Rothardi archicancellarii recognoui. -si.d-. Anno dominicę incarnationis MC° I° indictione VIIII-a anno autem domni Heinrici tercii Romanorum imperatoris augusti ordinationis XLVIII° regni XLVI° imperii uero X° VIII° data kalendis- iunii actum Aquisgrani feliciter in nomine domini.
Source VON GLADISS D. 1952
EDITIONS ET TRAVAUX
Edition(s)
VON GLADISS D.. Die Urkunden Heinrichs IV. (Monumenta Germaniae Historica. Diplomata 4: Die Urkunden der deutschen Könige und Kaiser, VI), I, Berlin, 1941;II, Weimar, 1952., 2, n.470A, p.635-639, LIEN
STIENNON J.. Etude sur le chartrier et le domaine de l'abbaye de Saint-Jacques de Liège (1015-1209) (Bibliothèque de la Faculté de Philosophie et Lettres de l'Université de Liège, 124), Paris, 1951., planche 6 (fac-similé fragmentaire), LIEN
STIENNON J.. L'écriture diplomatique dans le diocèse de Liège du XIe au milieu du XIIIe siècle. Reflet d'une civilisation (Bibliothèque de la Faculté de Philosophie et Lettres de l'Université de Liège, série grand in 8· (Jésus), fasc.5), Paris, 1960., planche 162 (fac-similé fragmentaire), p.167,
Travaux DESPY G.. Note complémentaire sur le diplôme de l'empereur Henri IV pour l'abbaye d'Andenne du 1er juin 1101, dans: Le Moyen Age, 60 (1954), p.39-50., p.39-50,
VON GLADISS D.. Die Urkunden Heinrichs IV. (Monumenta Germaniae Historica. Diplomata 4: Die Urkunden der deutschen Könige und Kaiser, VI), I, Berlin, 1941;II, Weimar, 1952., 2, p.635, LIEN
COENEN J.. Limburgsche Oorkonden (98-1340), 4 vol., Maaseik, 1932-1942., 1, n.224, p.111-112,
NIERMEYER J.F.. Onderzoekingen over luikse et maastrichtse oorkonden en over de Vita Baldrici Episcopi Leodiensis. Een bijdrage tot de geschiedenis van burgerij en geestelijkheid in het Maasgebied tot het begin van de dertiende eeuw (Bijdragen van het Instituut voor middeleeuwsche Geschiedenis der Rijks-universiteit te Utrecht, 20), Groningen, 1935., p.77-83, 119, 123, LIEN LIEN
DESPY G.. Etude critique sur un diplôme de l'empereur Henri IV pour l'abbaye d'Andenne (1er juin 1101), dans: Le Moyen Age, 56 (1950), p.221-245., passim (+ facs.),
STIENNON J.. Etude sur le chartrier et le domaine de l'abbaye de Saint-Jacques de Liège (1015-1209) (Bibliothèque de la Faculté de Philosophie et Lettres de l'Université de Liège, 124), Paris, 1951., p.45-47, 88-91, LIEN
WAUTERS A.. Table chronologique des chartes et diplômes imprimés concernant l'histoire de la Belgique (Publications de la Commission royale d'Histoire, Series I in 4), 16 vol., Bruxelles, 1866-1971., 7, n.1, p.193, LIEN LIEN
BOEHMER J.F.-LUBICH G.-WEBER M.. Regesta Imperii III. Salisches Haus 1024-1125. Tl. 2: 1056-1125. 3. Abt.: Die Regesten des Kaiserreichs unter Heinrich IV. 1056 (1050) - 1106. 4. Lief.: 1086–1105/06, Köln-Weimar-Wien, 2016., n.1458, p.130-131, LIEN
AKADEMIE DER WISSENSCHAFTEN UND DER LITERATUR - MAINZ. Regesta imperii - RI Online, Ressource éléctronique, notice 1458, LIEN LIEN
AKADEMIE DER WISSENSCHAFTEN UND DER LITERATUR - MAINZ. Urkundenregesten (WiP) Heinrichs IV. (1056-1106), Ressource éléctronique, p.517, LIEN
LMU. Abbildungsverzeichnis der europäischen Kaiser- und Königsurkunden, Ressource éléctronique, DH.IV.#470a - 1101.06.01, LIEN LIEN

 

Collaborateur: Philippe Demonty