Diplomatica Belgica - Details Chartre 1118
DiplomataBelgica
Recherche | Recherche Tradition
DiBe 1 sur 1
retourner aux résultats
DiBe ID 1118
ACTEURS
Auteur(s)
(= auteur de l'acte écrit)
Fonction/titre:  roi/reine
Nom:  Charles III le Simple
Institution/juridiction:  France

Diocèse:  Archevêché Sens
Principauté: France
Ordre religieux: 

Disposant(s) 

(= auteur de l'acte juridique)

Fonction/titre:  roi/reine
Nom:  Charles III le Simple
Institution/juridiction:  France

Diocèse:  Archevêché Sens
Principauté: France
Ordre religieux: 
Bénéficiaire(s)

(= bénéficiaire)

Fonction/titre:  chapitre cathédral/collégial
Nom: 
Institution/juridiction:  Liège (S.Lambert)

Diocèse:  Diocèse Liège
Principauté: Lotharingie
Ordre religieux: 
DATATION
Datation interprétée
(préférentielle)
25/8/915 (conjecture précise / accurate conjecture - LAUER)
Datation interprétée
(toutes)
25/8/915 (conjecture précise / accurate conjecture - LAUER) Qualification érudite: -

Date de lieu

(dans le texte)

Monasterio sancti Arnulphi

Date de lieu

(normalisée)

Metz (S.Arnoul) (FRANCE, Grand Est, Moselle)

Diocèse: 
Diocèse Metz Principauté:  Lotharingie
RESUME ET DESCRIPTION
Résumé concède en pleine propriété la forêt dépendant du village de Theux sis dans le "pagus" de Liège
Description
Langue: latin
Véracité: document non suspecté Tradition de l'acte: copie (source diplomatique)
Nature diplomatique: diplôme
TEXTE DU DOCUMENT
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Karolus diuina propiciante clementia rex Francorum. Si deum pre omnibus habendo in augmentandis suis ecclesiis honoramus nostros que fideles in suis rectis peticionibus libenter excipimus diuina humana que nobis simul conciliamus atque regiam liberalitatem moribus paternis exequentes sumus. Quocirca omnium nostrorum fidelium presentium uidelicet ac futurorum comperiat sollercia quod Dado Virdunensium episcopus Raginerus marchio strenuus pariter etiam Rotbertus nostre serenitatis exequtor fidelissimus nostram adierunt excellentiam poscentes prorsus uti interuentu Stephani uenerabilis Tungrorum episcopi nostre consanguinitati affinis dilectissimi partibus sancte dei genitricis Marie almi que martyris Lamberti in proprium traderemus forestem que olim pertinuerat ad tectis uillam quam dato fisco Zuendipolchus retinuerat ad manum regiam quam que constat in pago Luuiensi atque in comitatu Sichardi sitam atque istis finibus circumquaque conclusam terminatur a Vulfingi pago et a Warica usque in fluuiolum Ambleuam inde ad monasterium Stabolaus sic que uadit ad Merigis frauplum et inde ad Salceias usque ad Nordrees fontem et ad Hauernai usque ad Uesere et inde ad riuum de Solmania usque ad Solergeas et Hukelebac usque ad Ueserem et Geislampiam usque ad hospitale et sic reuertitur ad Uulfingi fagum. Horum itaque petitioni gratanter assensum prebentes egimus iuxta quod fuerant obnixe poscentes. Delegauimus namque ipsam forestem prelibatis partibus iure perpetuo in proprium tenendam et totum undecumque ad integrum uelut dudum semper in regum manibus constiterat firmauimus omni tempore possidendam in tantum ut neque a quoquam uenatio ullatenus fiat per illum nisi prelati illius ecclesie licentiam omnino habuerit indeptam. Si quis itaque temerario ausu in ea uenari presumpserit sic bannum regium inde componat quomodo antea componebatur dum regum in manibus steterat. Et ut hoc nostre auctoritatis preceptum perpetualiter manens semper sit inconuulsum has testatorias litteras exinde fieri iussimus anuli que nostri impressione subtus insigniri precepimus. Signum Karoli -monogramma- regis gloriosissimi. Gozuinus notarius ad uicem Heriuei archiepiscopi summi que cancellarii recognouit. Datum VIII kalendas- septembris indictione III anno XXIII regnante Karolo rege gloriosissimo redintegrante XVIII largiore uero hereditate indepta IIII. Actum monasterio sancti Arnulphi in dei nomine feliciter. Amen.
Source LAUER PH. 1940
EDITIONS ET TRAVAUX
Edition(s)
LAUER PH.. Recueil des actes de Charles III le Simple, roi de France (893-923) (Chartes et Diplômes relatifs à l'Histoire de France), I, Paris, 1940., n.81, p.180-181,
Travaux COENEN J.. Limburgsche Oorkonden (98-1340), 4 vol., Maaseik, 1932-1942., 1, n.102, p.67,
WAUTERS A.. Table chronologique des chartes et diplômes imprimés concernant l'histoire de la Belgique (Publications de la Commission royale d'Histoire, Series I in 4), 16 vol., Bruxelles, 1866-1971., 11, n.1, p.23, LIEN LIEN
WAUTERS A.. Table chronologique des chartes et diplômes imprimés concernant l'histoire de la Belgique (Publications de la Commission royale d'Histoire, Series I in 4), 16 vol., Bruxelles, 1866-1971., 1, p.328, LIEN LIEN

 

Collaborateur: Philippe Demonty